|
Fonti Antologia di cronache italiane altomedievali a cura di Luigi Andrea Berto 2000 - Andrea Berto per "Reti Medievali" I. Anno ab incarnacione Domini quingentesimo septuagesimo quarto incepit regnum Ytalie
occupari per reges Longobardorum. Quorum primus vocabatur Alboin, qui regnavit ann. 3,
menses 7. II Anno ab incarnacione Domini quingentesimo sexagesimo octavo principes ceperunt
principari in principatu Beneventi,quorum primus vocabatur Zotto, qui sedit ann.
20. 1. Residente in apostolica sede Zacharia papa, qui ob reverenciaprincipis
apostolorum continuo inclinatus in universo Ytaliepopulo viginti annorum spacio
pacem et concordiam ordinavit,Karolus magnus filius Karoli Francorum regis,
presentis vite relinquensgloriam atque potestatem terrenam, ad beatum Petrum
apostolorum principemdevotus cum aliquantis suis advenit fidelibus, seseque eidem
Deicontulit apostolo, atque in spirituali habitu se fore spondens permansurumclericatum
iugum ab eodem sanctissimo suscepit pontifice. Et inter alia multadona optulit
beato Petro apostolo et ante confesionem eius arcum argenteummaiorem pens. libras
septuaginta; et post aliquantum temporis adbeati Benedicti, quod Aquinensium
finibus situm est, perfectus estmonachus, in quo et sanctam finire vitam iure
professus est iurando. 2. Post hunc in regnum est elevatus Aystulfus, vir per omniaastutissimus et ferox. Per idem tempus Euthicius Romanorumpatricius se Aystulfo tradidit, simulque Comiaculum atqueFerraria seu et Istria pugnando optinuit. Per idem tempusinvidia diaboli Stephanus papa Romanus inter Longobardos etgens Francorum, Allammannorum, Burgundiorum superseminavitzizania, hoc ordine quod inferius declaramus. Igitur dum isdemStephanus papa iam fatum Longobardorum regem immensis vicibus,innumerabilia tributus munera, [precare] deprecaretur pro gregibus sibi aDeo commissis et perditis obibus, silicet pro universo exarchato Ravenne,dum ab eo nichil de hac re optinere cerneret, per quendam peregrinum suasmisit litteras Pipino regi Francorum, nimio dolore huius provincie inherenteconscriptas. At tunc eciam inter alia verba dicendum dirigit, utsuos hic Romam ipse Francorum rex mitteret missos, per quos ad se eumaccessere fecisset. 3. Et dum valide ab eodem Longobardorum rege civitates et provinciaRomanorum
opprimerentur, subito coniunxit missus iam fati regis Francorum,nomine
Doctigrangus abbas, per quem misit in responsis, omnemvoluntatem ac peticionem
predicti pape adimplere; et postmodum alios missosfamiliares eius coniunxit.
Cumque a Longobardis, ut prelatum est, antiquaRomana urbs et castra universa
distringuerentur, ita eciam ut et Cicanensemcastellum, quod colonorum sancte Dei
ecclesie existebat, usurparet; quoperacto, ipse papa Stephanus propter nimium
amorem Urbemdeserit, ut ad Aystulfum regem properaret, secutique sunt pluresRomanorum
vel ceterarum civitatum populi flentes ululantesque; nequaquameum penitus ambulare
sinebant. Qui videlicet sanctissimus vir sese in Deivirtute et protectione
beatorum principum apostolorum (conferens), laboriosumarreptus est iter, assumens
secum sacerdotes, proceres eciam etceteros clericorum ordines, necnon et ex
milicia optimatibus. Igiturconiungente eo fere quadragesimum miliarium
Longobardorum finium, in unanocte signum in celo magnum apparuit, quasi globus
igneus, a parteaustrali declinans a Gallie finibus in Longobardorum partes. Itaque
unusex isdem Francorum missis, scilicet Aucharius dux, quantocius procedens,Ticino
eum prestolatus est. Cum vero appropinquasset iam factus papacivitatem Papiam,
direxit ad eum sepe factus rex Aystulfus missos suos,obtestans eum nulla penitus
raccione auderet verbum illi diceret petendiRavennancium civitatem, exarchatum ei
pertinens, vel de reliquis reipuplice locis que ipse vel eius predecessores
Longobardorum regis invaserant.Ille vero ita ei misit in responsis, asserens, quod
per nullius trepidacionisterrorem sileret. Coniungente vero eo Papiam in
civitatem, et predicto regipresentato, plura illi tribuit munera, et nimis eum
obsecratus est atquelacrimis profusus eum petiit, ut dominicas quas abstulerat
redderet oves etpropria propriis restitueret, sed nullo modo apud eum impetrare
valuit. 4. Unde et cum nimia celeritate, Deo previo, ad Francorum coniunxitclusas; quas ingressus cum his qui cum eo erant, confestim laudes omnipotenti Deo reddit, et ceptum gradiens iter, ad venerabilem monasteriumsancti Christi martyris Mauricii, in quo et constitutus erat pariter se cumFrancorum rege conveniri, in quo et aliquantis demorantes diebus; ubiAmbrosius primicerius febre correptus defunctus est. Audiens vero isdemPipino rex eiusdem pontificis adventum, nimis festinanter in eius advenitoccursum una cum coniuge, filiis eciam et primatibus. Pro quo et non paucamilia filium suum Karolum in occursum ipsius pape direxit cum aliquibusex suis optimatibus, ipseque in palacio suo in loco qui vocatur Ponciana,ad fere trium milium spacium, descendens de equo, cum magna humilitateterre prostratus, una cum sua coniuge, filiis et optimatibus eundem iamfatum papam suscepit, cui et vice stratoris usque in aliquantum locumiusta eius sellarem properavit. Tunc predictus pontifex cum omnibussuis extensa voce gloriam (et incessabiles) laudes omnipotenti Deo ferens,usque ad prefatum palacium pariter cum iam dicto rege omnes profectisunt. Mox ibidem beatissimus papa prefatum christianissimum regem lacrimabiliterdeprecatus est, ut per pacis federa causam beati Petri et rei pupliceRomanorum disponeret. Qui de presenti iureiurando eidem beatissimo papesatisfecit, omnibus eius mandatis et ammoniccionibus sese totis nisibusobaudire, et uti (illi) placitum fuerat, exarchatum Ravenne et rei pupliceiura seu loca redderet modis omnibus. 5. Pipinus iam dictus rex cum ammonittione, gratia et oracionis ipsiuspontificis
absolutus, in loco qui Cariciaco appellatur pergens, ibiquecongregans proceres
cunctos regie sue potestatis, et eos tanti patris sanctamammoniccionem imbuens,
statuit eum eis, que simul Christo favente unacum eodem beatissimo papa decreverat
perficeret. Interea rex Aystulfusa Karolum magnum fratrem benignissimi Pipini
regis, a monasterio beatiBenedicti, in quo devote per evolutum temporis spacium
monachice degebat,dyabolicis enim suasionibus suadens, Francie provinciam
obiciendum atqueadversandum causam redemptionis sancte Dei ecclesie rei puplice
direxit;dumque illuc coniunxisset, nitebatur omnino et vehementi decertabat sancteDei ecclesie causas subvertere, iusta quod a prefato Aystulfo regi fueratdirectus.
Sed propiciante Domino, minime valuit sui germani, christianissimiPipini regis
Francorum, in hoc firmissimum cor inclinare; pocius autemcomperta Aystulfi regi
versucia, tota virtute isdem Pipinus rex profexusest decertare, ut sicut pridem
iam fato spoponderat pontifici. Tunc pariconsilio hisdem papa cum denominato rege
consilio inito iusta id quodprefatus Karlomagnus Deo se voverat monachicam degere
vitam, et inmonasterium eum illuc Franciam collocaverunt; ubi et post aliquantos
diesdivina vocacione de hac luce migravit. Porro Pipinus rex direxit suos missosAystulfo, Longobardorum regi, pro pacis federa et proprietate sancteecclesie
restituendi, atque bis et tercio iusta sepefati pape ammoniccioneeum deprecatus
est, et plura ei pollicitus est munera, ut tantummodo propriarestitueret ecclesie.
Set ille, peccato imminente, obedire distulit. Ad hecisdem Francorum rex
atrocissimi Aystulfi nequaquam valeret quomodosaxeum mollire cor, generali contra
eum decrevit facere monittionem. Etdum iam fere medium itineris spacium Francorum
exercitus graderentur cunei,rursum ipse Pipinum regem demum sevissimo Aystolfo
regi dirigit dicendum,si quo modo potuisset vel sero tandem eius sedare seviciam,
et propriapropriis redderet absque humana sanguinis effusione. Sed ipse rexAystulfus
oninimodis fortiter resistebat. Inter que erat Pipinusrex simulque cum pontifice
iamdicto dirigens idemAystulfi regis, per omnia divina misteria et futuri examinis
diemconiurans atque obtestans, ut pacifice sine ulla sanguinis effusione propriasancte Dei ecclesie rei puplice Romanorum reddidisset. Sed sublimitateeius
obsistente, nequaquam acquiescere valuit. Pocius autem ex contrariominas et
indignaciones prefato pontifici et Pipini regi (vel) cunctis Francisdirexit. Tunc
fisus in omnipotentis Dei misericordia antefatus Pipinus rexiter suum profectus
est, premittentes ante suum occursum validissimosex suis proceribus et cum eis
exercitales viros ad custodiendum propriasFrancorum clusas; ibique coniungentes,
remoti residebant propria regisprestolantes adventum. Audiens itaque audax ille
Aystulfus, paucos fuisseFrancos illos qui ad custodiam propriarum advenerat
clusarum, fidens insua ferocitate subito aperiens clusas, super eos diluculo cum
pluribus irruitexercitibus. Sed iustus iudex Dominus victoriam paucissimis illis
tribuitFrancis, et multitudinem illam Longobardorum superantes trucidaverunt, itaut ipse Aystulfus rex fugam arreptus, vix ab eorum evadere potuissetmanibus,
et usque Papiam civitatem absque armis fugam arripuisset; inqua et pre timore
Francorum aliquantis retrusit. Ipsi vero Franci introeuntesclusas, cuncta fossatum
Longobardorum post peractam cedem abstuleruntspolia multa auferentes. Coniungens
vero Francorum rex Pipinus, sequipeseciam eius et antefatus papa, usque ad muros
civitatis Papie utrique venerunt;quam et obsidentes aliquantos dies, viriliter eum
Francorum exercitusconstrinserunt. Tunc predictus papa Pipinum sepefatum
deprecatus est,ut eciam amplius malum non proveniret, neque sanguis effunderetur
christianorum. 6. Cumque ipse papa Stephanus Romam cum suis pervenisset,universus sexus et
etas Deo gratias agentes clamantes etdicentes: " Venit pastor noster, et post
(Deo) salus nostra! " Post aliquantatemporum spacia furore vehementi repletus
rex ille LongobardorumAystulfus, non solum ea que promiserat minime adimplevit,
cum universoregni sui Longobardorum populo Romanam advenit urbem, quam et triummensuum spacia obsedens atque ex omni circumdans parte, cotidie fortiteream
expugnabat, omnia extra urbem ferro et igni devastans atque funditusdemoliens
consumpsit, ut Romanam capere potuissent urbem. Nam et multacorpora sanctorum
effodiens, eorum sacra misteria abstulit. Castrum itaqueillum Namiensem, quem
pridem reddiderat, a iure beati Petri abstulit.Hec dum gesta fuissent, Stephanus
papa per marinum iter suosordinans et Franciam dirigens missos una cum quodam
religioso viroGuamerio nomine, et per ordinem omnia referens Pipino Francorumregi.
Ad hec vero Pipinus rex, de quo diximus, fervore fideimotus, iterum cum Dei
virtute generalem faciens mocionem, Longobardorumpartes coniunxit, et clusas
funditus eorundem evertit Longobardorum. 7. Dum vero Francorum rex Papiam obscidens constringeret civitatem,tunc Aystulfus, rex ferocissimus Longobardorum, ut veniam illi tribueret,et quo prius contempserat conscriptas in pacti federe redderet civitates,se modis omnibus profexus est redditurum. Et denuo confirmato anteriorepacto, qui per elapsam octaba indiccione. inter partes provenerat, restituitipsas prefatas civitates, addens et castrum qui connominatur Comiaclumde quibus omnibus receptis civitatibus donaccionem in scriptis apostolicesedis commisit possidendas. Aystulfus rex, de quo promisimus,regnavit annos 7, menses 5; fuit audax et feros, et ablata multasanctorum corpora ex Romanis finibus, in Papia construxiteorum oracula; ubi et monasterium virginum et suas filiasdedicavit. Idemque et fecit monasterium in fines Emilie, quidicitur Mutina, loco qui nunccupatur Nonantula; per eiuscognato, abbate Anselmo, virorum cenobium fundatum est;necnon sibi proiectas provincias, ad sacra monachorum cenobiamulta est dona largitus; sed valde dilexit monachos et in eorumest mortuus manibus. 8. Tunc Desiderius quidam (dux) Longobardorum, qui ab eodem rexAystulfo Tusie
in partes erat directus, audiens, prefatum obisse Aystulfum,ilico agregans ipsius
Tuscie universum exercitum multitudinem, regniLongobardorum arripere nisus est
fastigium. Huius persona dispectuihabens Ratchis, dudum rex et postmodum monachus,
germanus prefatiAystulfi, sed et alii plures Longobardorum optimates cum quo
eundemDesiderium spernentes, plura trasalpium vel cetera Longobardorum exercituummultitudinem aggregantes, ad dimicandum contra eum profecti sunt. 9. Cumque per viginti et octo annos placite Longobardosrexisset, omnis tunc
Ytalie finibus (quievit populus). Tantum ininicio sui regni Spolitini et
Beneventani revelles fuerunt; quihiemis tempore cum suo exercitu pergens, per
pugna ad suumreduxit servicium. In prefati Desiderii regis temporibusfloruit
in artis gramatica dyaconus Paulus, qui fuit ortus exForoiulanensis civitas,
parentibus secundum seculi dignitatemnon infimis, et ille precelsus atque carus ab
ipso rege et abomnibus erat, in tantum ut ipse rex in omnia archana verbaconsiliarium
eum haberet. Per idem tempus Pipini filius Karolussua filia sibi in matrimonium
sociavit; et aliam prefatum regem;habuit filiam, cui nomen Adelperga fuit, que
nuptui tradiditArichis Beneventanus dux. Sed de predicto Paulo, unde fecimusmencionem,
licet inculto sermone aliquid de gestis eius huichistorie intexere cupio; et ut
predictum est, ab omnibus eratdilectus, et merito proinde ei concessit gratiam
Christus, ut abomnibus amaretur. Et quomodo homo cum exosum haberepoterat,
qui erat a Christo dilectus? Sed dum iniqua cupiditateLongobardi inter se
consurgerent, quidam enim e proceribusLongobardis clam legacionem mittunt Karoli,
Francorum regi,quatenus veniret cum valido exercitu et regnum Italie sub suadittione
optinere, asserentes, quia istum Desiderium tyrannumsub potestate eius traderet
vinctum, et opes multas cum variisindumentis auro argentoque intestis in suum
committeret dominium. 10. Arichis de quo prediximus piissimus princeps, familias(equosque), variis
indumentis dapesque ei habundanter tribuit,atque in suo palaccio eum morari
iussit, et crebissime de liberalibusdisciplinis cum eo sermocinabat. Cumque illis
(de) divinisscripturis invicem colloquerentur, insaciabili pectore ipse, princepsquippe gerebat. Et dum de fatus Karolus sermo fuissetexortus, ipse Paulus
inter alia verba sermonem nempe talemprorupit: " Isdem de quo nunc prediximus
Karolus, quantumillico conicere valui, cum ingenti exercitu est super te venturus.
"Quod ille (talia) audiens, Beneventum simulque et eius filiasmuniens
secessit Salernum, quod est valde munitissima atquepreclarissima et opes dapesque
sufficienter habundat, et proindeeam ipse princeps mirabiliter ampliavit propter
eius tuictionem. |