|
|
|
Fonti
Antologia di cronache italiane altomedievali
a cura di Luigi Andrea Berto
2000 - Andrea Berto
per "Reti Medievali"
Chronicon Salernitanum
(101-110)
91-100
101. At Salernitani uno agmine incedentes, suum principem Ademarium comprehenderunt, et
in ardua custodia eum videlicet inclauserunt; omnes enim eum exosum habebant, et minime
unusquisque exinde se perturbat, et ut diximus, pro exigua re perdiderunt eciam ampla;
postremum lumen oculorum ammisit. Cum vero talia patrata fuissent, Daferius quidam, Maioni
filius, qui fuerat Guaiferius germanus, omnimodis satagebat una cum collactaneis suis,
quatenus principatum Salernitanum arriperet.
Sed (dum) diu exinde cum suis sodalibus decertaret quamvis sine effectu, principatum
gestire maluerunt, ipsumque Dauferium principem sublimarunt, et quasi si fuisset firmatum
ab omnibus, palacium manebit. Hoc autem factum est sine Salernitanis nutu, quia iuvenes
illi Beneventani fuerunt, et partim a Salernitanis suffragium habuerunt. Sed cum talia
Salernitani cognovissent, ut sine eorum suffragio princeps sublimatus fuisset, exinde in
unum coniunti sunt, et dum simul inter se de predicta re sermocinarentur, et Guaiferius,
patruus iam dicti Dauferii, inter eos essent, ipse Guaiferius tale fertur dississe
responsum: " Usque nunc partem cum tiranno habuimus; et tirannum elegerunt; valde
etenim nobis stultum esse videtur, et nobis nostrisque filiis oppressionem fore, si eum
ilico non eicimus foras. " Sed dum huiusmodi Salernitani verba captassent, valde
exinde se perturbaverunt, atque in hunc modum verba promserunt: " Nos pariter super
eum irruamus, eumque cicius per vim foras nimirum proiciamus, et qualem competenter
postmodum nobis est, principem sublevemus. " Quid multa dicam? Cum magna virtute
palacium ascenderunt, atque Dauferium cum suis, ut diximus, hic inde stipatim in throno
residere reppererunt. Cui pro cunctis Guaiferius sic pectore fatur: " Dic mihi,
inquid, Dauferi, quis temerarius tibi ausus est promere, ut in tantam vexaniam curreres?
" Et statim cum furore eis precepit, quatenus sine mora exinde exiliret. Ille vero
quamvis cum timore ei respondit: " Isti comes fratres mei quamvis indignum elegerunt
me sibi in principem. "
At illi cum grandi strepitu omnes super eum inruerunt, eumque protinus comprehenderunt, et
eos qui eum adiuvare conabantur, fustibus attriverunt, et sic Dauferium cum suis germanis
in obscura carcere reclauserunt. Cum namque peracta talia fuissent, omnis populus necnon
et sublimes una omnes Guaiferium principem sublimarunt. Ademari filius, qui fuerat
ordinatum electum, Petrus nomine, cum accidisset patri que supra iam diximus, ille vero
metu perculsum Sanctum Angelum, qui scitum est in monte qui Aureus dicitur, cum exiguis
cleris venit. Set dum Guaiferium principem sublimatum fuisset, statim illuc misit, illum
quatenus apprehenderet. Sed dum illuc bis terque misisset, et propter loci municione eum
comprehendere minime valuisset, tandem spontanea voluntate ipse Petrus illorum manibus se
nimirum tradidit. At illi comprehenderunt eum Salernumque aduxerunt; sed quid de illo
factum est, penitus ignoramus, utrum eum dampnaverunt, an illesum illum ire permiserunt;
ferunt quod plurimi.
102. Radelchis ut supra diximus Beneventanus princeps dum tenuisset principatum
Samnitum annos 11 et menses 11, de hac luce extinctus est. Eius filius Radelgarius
Beneventani principem sublimarunt; et ipse denique prefuit illorum princeps annos 3 et
menses 6; sed prelia (que gesserunt, quante fortitudinis fuerunt, minime ad noticiam
nostram usque pervenit. Sed dum Radelgarium extinctum de hac luce nimirum fuisset,
Adelchis, frater eius principatum Samnitum optinuit. Dum vero principatum firmiter
optinuisset, statim fedum firmissimum cum Gaiferium iniit, atque pari consensu legacionem
Lodoguico miserunt regi, quatenus cum valido exercitu veniret, et una cum ipsis Agarenis
de finibus Italie exturbarent, quia iam valide eam denudatam silicet habent.
103. Dum in hunc modum Lodoguici regi delatum fuisset, diu veniret distulit. Hac
tempestate imperator Constantinopolim preerat Basilius. Dum ipse Basilius cerneret, ab
Agarenorum manibus Calabriam simulque et Apuliam esset detentam, et nullo modo per suos
subditos illos exinde eicere valeret, legacionem ipso Lodoguici regi protinus misit,
quatenus cum suo exercitu veniret, et Agarenos de Ausonie finibus potenter silicet
eiceret, muneraque illi infinita mictens. Cum vero Lodoguici regi munera simulque ei
epistola ei perlata fuisset, et iam bis exinde et ter a principibus iam dictis
exflagitatus vehementer nimirum fuisset, statim universum suum exercitum congregare iussit
in unum, moxque Romam properavit, et non exigua munera in sedem sacratissimam beatorum
apostolorum obtulit; et a papa qui tunc in tempore aderat, oleo uncionis est unctus,
coronaque suo prorsus capite septus, et ab omnibus imperator augustus est nimirum vocatus.
Dum vero talia fuissent ordinata, cum valido ut diximus exercitu Campanie finibus venit,
et suum adventum principibus nunciandum misit, quatenus et ipsi cum suis hominibus ad
bellum se prepararent.
104. Cum aliquanto tempore Dauferius prenominatus una cum suis germanis temti essent in
carcere cum ingenti dolore, taliter proruperunt in verbis: " Pro nullius alia re nos
in vinculis macerat nefandissimus noster patruus Guaiferius, nisi ut nostra opes sibimet
societ, quod facere omnimodis non prevalet. " Ut verba inepta principi Guaiferii
fuissent comperta, valde iratus est, et in verbis talia promit: " Nisi protinus omnes
facultates illorum ante meam diccionem presentaverint, ilico eos lumen celi privare facio.
" Sed ut germani minas principis comperissent, statim omnes suas opes ante illius
optutum venire faciunt. At princeps continuo a loro cum quo nexi erant iuxit absolvi, et
ante suum aspectum iussit venire, et in hunc modum verba predixit: " Opes vestras
tollite, et ubique competens videtur pergite; tantum in mea arba minime nimirum morate.
" At illi licet cum merore Neapolim adierunt.
105. Dum principi Guaiferii adventum imperatoris Lodoguici fuisset cognitum, protinus
per diversis suis finibus misit, quatenus omnes in civitate, ubi ipse degebant, sine
dilacione properarent.
Dum omnes in unum simul adissent, ipse princeps in hunc modum promsit tunc talia dicta:
" Dicite, inquid, mei fideles meosque consanguineos, qualiter vel quomodo imperatorem
Lodoguicum recipiamus, et ut mihi relatum est, Ademarium nobis illesum poposcere cupit.
" At illi in hunc modum principi verba promserunt: " Nos domine antea rem talia
operemur, ut inlesum ipso imperator Ademarium minime repperiat! " Et statim rem ipsam
Rachenaldo episcopo indicare studuerunt. Erat siquidem ipse Rachenaldus in hac sedem
Salernitana episcopus ab ipso Guaiferio preordinatus. Fuerat denique inclausus non pro
alia re, sed pro perpetua vita. At ubi ei intimatum fuisset, ut presulatum honorem ipse
gereret, ex improviso exinde exiit, et ad tante sublimitatis fastigium pervenit. Sed ut
eum interrogaverunt, utrum Ademari, qui in carcere nexus erat, eruerentur oculos an non,
ipse prediceret, ipse in hunc modum verba depromsit: " Non dico, ut illius oculos
eruatis, set tamen fuerat bonum, si minime celi lumen aspexisset! ".
Igitur princeps Guaiferius, collecta multitudine, imperatori Lodoguici obviam exiit; aut
procul a Salernitana urbe locum cui Sarnum nomen est, utrique inibi in unum venerunt.
Predictus autem imperator Lodoguicus Ademarium ab ipso principe expetiit, quatenus inlesum
illum suis traderet iuris. Cui princeps: " Quid est quod domino meo ipsum nimirum
ansie querit? Est namque luce privatus, et vestre sublimitatis iam quid est opus? " E
vestigio nimirum clam ipse Guaiferius famulos suos Salernum misit, et in ardua carcere
Ademarium luce privarunt, iusto Dei iudicio. Nam Redemptor noster Petro sic ait: "
Omnis enim qui acceperit gladium, gladio peribit. " Ademarium iam fatum una cum suo
genitore Siconem, liberum Sikenolfi, Galliam extorrem fecerunt, postremum per austum
letale eum fecerunt spiritu exalaret, ... bis terque iusiurandum suo genitori. Unde
ortamur atque omnimodis fideles omnes non modice obsecramus, ut prelatis omnimodis
moderamine subiciatis atque fidem servetis, dicente apostolo: " Subditi estote omni
creature propter Deum. " Si omni creature - subaudis omni homini quanto magis
illi cui fidem accomodatus es? Interim que omisimus arcius indagemus.
106. Ut certo cercius imperator Lodoguicus Ademarium effosis agnovisset occulis, cum
omni suo exercitu Beneventum adiit, digneque eum Beneventi princeps Adelchis suscepit;
atque cum ipso imperatore ipsi principes Apuliam properarunt, et civitatem Barim, ubi ipse
Sagdan Agarenus cum non paucis degebat, cum omni conamine eam undique constrinxerunt, et
variis machinis expugnare ceperunt. His ita gestis, predictus ille Rachenaldus episcopus
sepissime ecclesiam Dei genitricis nocte dieque pergebat, et pro suis delictis Deum
indisinenter exflagitabat. Factum est autem, ex more in tempestate noctis ecclesiam iam
dictam introysset atque vestibulum iam fexus resideret; illico apparuit ei mediator Dei et
hominum, homo Christus Iesus, cum immenso splendore. At ille ut eum conspexit, obriguit et
in faciem ruit. Cui Dominus trina voce predixit: " Scis meum nomen? " Idem
episcopus: " Scio et vere scio. " Ad hec Redemptor subiunxit: " Utinam
fuisses calidus aut frigidus; " hoc est nec in fide fervidus nec in totum infidelis.
Hec dicens, celo receptus est. Predictus ille presul statim elanguit, et cuncta que ei
dicta fuerant a piissimo Domino suis clericis enodavit. At illi cognoverunt, quod pro
nulla alia re Redemptor talia dignatus est promere, nisi ut suos fideles innormiter
pergentes recto tramite ducere, atque suis electis denique sociaret.
107. Imperator iam dictus Lodoguicus una cum ipsis principibus Apuliam simulque et
Calabriam properat, atque minutas civitates sui dominii pacifice subicit, et quotquot ex
Agarenis repperiunt, denique trucidant. Sed imminente peccato, Neapolim Agarenos
suscipiunt alimentaque illis nimirum prebunt. Expulsi ut diximus Agareni ex Italia, tantum
Varim ubi ipse Sagdan preerat, et aliquante alie civitates illorum omnimodis resistebant
propter Agarenorum metum. Sed ut cognovisset ille imperator, ut minime Varim expugnare
valeret, eo quod non haberet marinos hostes, statim Constantinopolim Basilio imperatori
legacionem misit, quatenus sine mora navalis exercitus micteret, ut Varim una cum ipso
posset attribuere. Basilius imperator Grecorum ut huiusmodi verba captasset, valde gavisus
est, atque sine mora non pauca scelandria misit, et, qui preessent illorum quidam
patricius, Georgius nomine, direxit, eumque ammonuit, ut solierter invigilet et strenue
pro suo posse decertaret. Ille vero una cum suis placidissima equora omni nisu sulcantes,
Varim adierunt, et ab australi parte undique obsedunt; cumque per multas dies undique eam
obsiderent, atque variis machinis Langobardi Francique silicet expugnarent, idem imperator
Basilius quidam Iohannes patricius imperatori Lodoguici legatum misit, atque eum
vehementer redarguendum direxit, eo quod ipso Lodoguicus se Imperator Augustus in
epistolas quas dudum illi Basilii direxerat, scribere iusserat, et quod pauci essent et
sic infirmi, ut si Grecorum exercitus ad illos adire potuissent, si ferrei Franci
fuissent, Greci lambentes sine dilacione ad nichilum deduxissent. Ille namque Lodoguicus
confusionem ferre non valens, Autprandum fidelem ac familiarem suum cum luciflua epistola
Constantinopolim direxit, et de omnia unde illum redarguendum miserat, mira relacione
dicta illius compescuit, et tamen illam huic ystorie innexere facimus:
" In nomine domini nostri Iesu Christi Dei eterni. Lodoguicus divina ordinante
providencia imperator augustus Romanorum dilectissimo spiritualique fratri nostro Basilio
gloriosissimo et piissimo eque imperatori nove Rome. Probabile quidem et laudabile constat
aliquem fratrum monitis quasi quibusdam flatibus ad ignem caritatis accendi; probabilius
autem est sicut +ipnibus+ ultronec voluntatis ad hoc motibus inflamaris sed probatissimum
est quandocumque viam quemquam virtutis arripere et magis magisque miris successibus in
sublime proficere. Nam ille semper milex a duce magis diligitur, qui post veniens hostium
vires fortiter premit, quam his qui maturius quidem accessit, sed forte aut nichil aut
certe modicum gessit.
Secundum quam regulam divinitus sublimatum imperium nostrum ex die, qua cepit erga
fraternitatem tuam dileccionis radice in corde suo plantare, multiplices fructus exibere
non destitit, non minus que vestra (ac) que nostra sunt procurans et vindicans. Quamvis
que circa missos nostros in causa familiaritatis et benignitatis te gloriaris egisse, nos
prius erga Iohannem famosissimum patricium gessisse patescat, quem revera non sicut amicum
vel quemadmodum fratris, id est imperii tui, hominem, sed quasi consanguineum nostrum et
tamquam excellencie tue sobolem tractavimus et dileximus; nec hunc penes nos positum aut
tarditas umquam temporis aut intima locorum a penetralibus nostris fecere extorrem.
Ceterum spiritualem fraternitatem tuam miramur tot sermonum ambages contentiosius adversus
apostolum pretendentem, qui dicit " Si quis vult contenciosus esse, nos talem
consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei," cum imperii dignitas apud Deum non in
vocabuli nomine, sed in culmine pietatis gloriosa consistat; nec nobis quod appellantur
curandum, sed quod sumus magnopere providendum. Verum quia de imperatorio nomine multa
nobis scripsisti, cognitur et nos quoque ad scripta tua quedam rescribere, ne si
usquequaque super hoc siluerimus, non ut contencionem vitantes, sed quasi racione
convincti, siluisse ab insipientibus videamur.
Indicat itaque dileccio tua se maledictum legis pavescere, et idcirco terminos eternos
transferre et veterum imperatorum formas commutare ac preter canonica et paterna precepta
conversari rennuat et recuset. Et tamen qui sunt illi vel ubi aut unde fuerint prolati
termini eterni vel veteres forme aut illa canonica et paterna precepta, minus aperte
declarat, nisi forte super imperatorium nomen velit hec cuncta sentiri. Verum apud nos
multa lecta sunt, multa quidem indefesse leguntur; numquam tamen invenimus terminos
positos vel formas aut precepta prolata, neminem appellandum basilea nisi eum, quem in
urbe Constantinopolitana imperii tenere gubernacula contigisset, cum gencium singularum
monimentis interim postpositis sacre nobis affluenter ystorie mostrant, plurimos fuisse
basilis nuncupatos, non solum [electoresque] electos quosque, quales videlicet fuere
Melchisedech et David, verum eciam reprobos, quales primores Assiriorum Egypciorum
Moabitarum et ceterarum nacionum, quas dinumerare longum est, extitisse probantur. Ergo
cum ita sit, frustra causandum ducit prudencia tua, alios preter se basilis appellandos,
nisi forte radendum ducat tocius codices mundi, in quibus pene cunctarum gencium primi a
temporibus priscis et deinceps basilei inveniuntur ascripti.
Et certe, ut de Latinis codicibus interim taceamus, si Grecos etiam noviter editos
revolvas codices, invenies procul dubio plurimos tali nomine vocitatos et non solum
Grecorum, sed et Persarum Hepierotarum Indorum Bithiniensium Parthorum Armeniorum
Sarracenorum Ethiopum Guandalorum et Gothorum atque aliarum gencium prelatos basileon
appellacione veneratos. Intuere igitur frater, et considera, quod multi fuerint, qui
basilei diversis temporibus et in diversis locis et nacionibus nuncupati sunt vel hactenus
nuncupentur; et noli vel nobis quod dicimur invidere, vel tibi singulariter usurpare, quod
non solum nobiscum, sed et cum pluribus prepositis aliarum gencium possides.
Grave namque vicium est singularis dignitatis fastigium; quid quis in principio ambierit,
vel quid ei ambiendo talia contingerit, commemorare nolumus, ne fraternitas commemoratum
ad iniuriam suam existimet.
Dicis autem, quod quatuor patriarchales sedes unum imperium inter sacra misteria memorari
a deiferis apostolis usque nunc traditum habeant; mosque hortaris, ut persuadeamus eis,
qui nos imperatores appellent. Quod tamen nec racio dictat nec opus est; primo quidem,
quia nobis non congruit, alios qualiter nos vocent instruere, deinde vero quia, nobis
eciam minime suadentibus, tam patriarchas singulos quam ceteros homines qui sub celo sunt,
excepta fraternitate tua, tam honoratos quamque privatos, tali nos novimus appellare
cognomine, quociens eorum accipimus epistolas et licteras. Invenimus presertim, cum et
ipsi patrui nostri, gloriosi reges, absque invidia imperatorem nos vocitent et imperatorem
esse procul dubio fatentur, non profecto ad etatem, qua nobis maiores sunt, actendentes,
set ad unccionem et sacracionem, qua per summi pontificis manus imposicione et oracione
divinitus ad hoc sumus culmen provecti, et ad Romani principatus imperium, quod superno
nutu potimur, aspicientes. Porro si unum imperium patriarche inter sancta [sacramenta]
sacrificia memorant, laudandi sunt non utique inconvenienter agentes; unum est enim
imperium Patris et Filii et Spiritus sancti, cuius pars est ecclesia constituta in terris,
(quam) tamen Deus nec per te solum nec per me tantum gubernari disposuit, nisi quia tanta
sumus ad invicem caritate connexi, ut non iam diversi, sed unum existere videamur. Non
autem credimus sanctissimos patriarchas sic tui memoriam facere, ut aliorum quoque
principum, ut omittamus nostram, mencionem pretereant, cum pro huiusmodi eciam apostolus
orare iusserit, cum persequerentur ecclesiam, ut securam et tranquillam vitam agerent cum
omni pietate, presertim cum eos eciam pro impiis orare non diffidamus, sub quorum diccione
consistunt, sicut ille quoque populus, in Babiloniam ductus, pro rege Babilonie per
Iheremiam iubetur orare; nam in illorum pace fidelis eciam populus constituit pacem.
Illud autem mirari merito possumus, quod sublimitas tua ad novam vel recenciorem
appellacionem aspirare nos autumat, cum quantum ad lineam generis pertinet, non sit novum
vel recens, quod iam (ab) abavo nostro non usurpatum est, ut perhibes, sed Dei nutu et
ecclesie iudicio summi per presulis imposicionem et uncionem manus optinuit, sicut in
codicibus tuis invenire facile poteris. Verum quid mirum, si novum sit, cum omne vetus a
novo principium habeat, non novum a veteri? Et certe cum primi Romani principes [habeat]
imperare ceperunt, novum fuit, sed de die in diem devenit in vetustatem; non ergo
quecumque novitas in culpa est, sed reprehensibilis novitas; unde et apostolus, cum
dilecto discipulo scriberet, non ait: " Vocum novitates devita " , sed: "
Prophanas vocum novitates devita. " Sane antiquam esse imperii nostri dignitatem,
nullus [de hac vita] ambigit, qui vel (nos) Successores antiquorum imperatorum esse non
nescit, vel divine pietatis divicias non ignorat. Nam quid mirum, si in fine temporis
palam exibuit, quod ante tempora in abdito consilio suo predestinavit? Sed nec hoc
ammiracione caret, quod asseris, principem Arabum Protosimbolum dici, cum in voluminibus
nostris nichil tale repperiatur, et vestri codices modo Architon modo Regem vel alio
quolibet vocabulo nuncupent. Verum nos omnibus licteris scripturas sacras preferimus, que
per David non protosimbulos, set reges Arabum et Saba proficere confitentur. Chaganum vero
nos prelatum Avarum, non Gazanorum aut Nortmannorum nuncupari repperimus, neque principem
Vulgarum, sed regem, vel dominum Vulgarum. Que omnia idcirco dicimus, ut quam aliter se
habeant que scripsisti, legens in Grecis voluminibus ipse cognoscas; quos nimirum suis
cognominibus acquiescere perhibes, nec tamen propria ipsorum cognomina recolis. Verum
idcirco ab his [ab] omnibus astute as??e?? vocabulum adimis, ut hoc soli tibi non tam proprie quam violenter
inflectas. Illud autem ridere libuit, quod de imperatorio nomine dixisti neque paternum
esse neque genti convenire. (Quomodo) enim paternum non est, quod iam in avo nostro
paternum fuit? Quomodo autem genti non convenit, cum sciamus, ut de ceteris brevitatis
causa taceamus, ex Hispanorum Hisaurorum et Chazarorum gente imperatores Romanos effectos?
Neque enim veraciter asseverabis naciones has gente Francorum aut religione aut virtutibus
clariores, et tamen eas ammictere non renuis, imperatores ex his predicare non despicis.
Porro de eo quod dicis, non in tota nos Francia imperare, accipe frater breve responsum.
In tota nempe imperamus Francia, quia nos procul dubio retinemus, quod illi retinent, cum
quibus una caro et sanguis sumus hac unus per Dominum spiritus. Preteream mirari se
dilecta fraternitas tua significat, quod non Francorum sed Romanorum imperatores
appellemur, sed scire te convenit, quia nisi Romanorum imperatores essemus, utique nec
Francorum. A Romanis enim hoc nomen et dignitatem assumpsimus, apud quos profecto; primum
tante culmen sublimitatis et appellacionis effulsit, quorumque gentem et urbem divinitus
gubernandam et matrem omnium ecclesiarum Dei defendendam atque sublimandam supscepimus, a
qua et regnandi prius et postmodum imperandi autoritatem prosapie nostre seminarium
sumpsit. Nam Francorum principes primo reges, deinde vero imperatores dicti sunt, hii
dumtaxat qui a Romano pontifice ad hoc oleo sancto perfusi sunt. In qua eciam Karolus
Magnus, abavus noster, uncione huiusmodi per summum pontificem delibutus Primus ex gente
ac genealogia nostra, pietate in eo habundante, et imperator dictus et christus Domini
factus est, presertim cum sepe tales ad imperium sint asciti, qui nulla divina operacione
per pontificum ministerium proposita solum a senatu et populo, nichil horum curantibus,
imperatoria dignitate potiti sunt; nonnulli vero nec sic, set tantum a militibus sunt
clamati et in imperio stabiliti sunt, ita ut eciam horum quidam a feminis, quidam autem
hoc atque alio modo ad imperii Romani septra promoti sunt.
Porro si calumpniaris Romanum pontificem, quod gesserit, calumpniari poteris et Samuel,
quod spreto Saule, quem ipse unxerat, David in regem ungere non renuerit. Verum super hoc
si est qui summo pontifici saltem unum faciat muttum, congruo profecto illius non carebit
responso; set interim si paginas revolvas Grecorum annalium, et que discrimina tam ab
alienis per vos nequaquam defendis quam a vestratibus pontifices Romani pertulerunt,
perscruteris, profecto invenies, unde illos iuste non valeas redarguere. Verum hec illi
que extrinsecus agebantur facile parvi penderunt, nisi et intrinsecus per diversas hereses
perimere conancium molimina deprehenderunt. Unde merito apostatis desertis - que enim
communicacio Christi et Belial? adheserunt genti adherenti Deo et ipsius regni
fructus facienti; quoniam non est personarum acceptor Deus, sed ut eximius apostolorum
[apostolorum] innuit: " In omni gente qui timet eum acceptus est illi. " Ergo
cum ita sit, cur nos satagis reprehendere, quoniam ex Francis oriundi Romani moderamur
habenas imperii, cum in omni gente qui timet Deum acceptus sit illi? Et certe Theodosius
maior et filii eius, Arcadius et Honorius, atque Theodosius minor, Arcadii filius, ex
Hispanis ad imperii Romani culmen assumpti sunt, nec tamen invenimus, quod aliqui
clamaverint vel reprehenderint, quod non Romanus sed Inspanus existeret, vel restiterint
aut prohibuerint filios eius in loco patris et honore succedere, quemadmodum, ut cum pace
tua dicamus, nunc tua conari videtur diligenda fraternitas et sustinenda dileccio, quasi
gens Francorum non pertineat ad hereditatem, de qua Pater ad Filium loquitur: "
Postula, inquiens, a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam " et cetera, et alibi:
" Glorificantes me glorificabo, " et alia innumerabilia.
Ergo, frater karissime, desine in hoc contenciosius agere, desine adolatoribus quibusque
tandem aures tue puritatis inflectere.
Denique gens Francorum multos et fecundissimos Domino fructus attulit, non solum cito
credendo, verum eciam nonnullos alios salutifere convertendo. Unde vobis a Domino iure
predictum est: " Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus
eius. " Sicut ergo potuit Deus de lapidibus suscitare filios Abrahe, ita potuit de
Francorum duricia Romani suscitare successores imperii; et sicut si Christi sumus,
secundum apostolum Abrahe semen existimus, ita si sumus Christi, omnia possumus per
gratiam ipsius, que possunt illi qui videntur existere Christi; et sicut nos per fidem
Christi Habrahe semen existimus, Iudeique propter perfidiam Abrahe filii esse desierunt,
ita quoque nobis propter bonam opinionem, orthodosiam, regimen imperii Romani supsceptum,
Greci propter kacodosiam, id est malam opinionem, Romanorum imperatores existere
cessaverunt, deserentes videlicet non solum urbem et sedes imperii, set et gentem Romanam
et ipsam quoque linguam penitus amictentes, atque ad aliam urbem sedem gentem et linguam
per omnia transmigrantes.
Sed ne, frater desiderabilis, tristitia cor tuum repleat, audi sequentia quia: " Non
repulit Deus plebem suam quam prescivit. " Dico ergo: numquid sic offenderunt, ut
caderent? Absit. Sed illorum delicto honor noster et diminucio ipsorum plenitudo nostra
effecta est. Cum enim fracti sunt rami, nos inserti sumus in illis, cum oleastri quidem
ammodo fuissemus, et socii radicorum et pinguedinum olive sumus effecti. Dicimus ergo:
fracti sunt rami, ut nos insereremur; bene; non enim nisi propter credulitatem non rectam
fracti sunt, nos autem fide stamus. Qui habet aures audiendi, audiat. Sed dicis, quod
esset tempus, secundum quod fraternitati nostre repromiseris, quando et hac potiremur
appellacione, si Deus in finem ea que consiliari sumus perducere voluisset. Et quidem de
consilio quod asseris, que diximus hec ipsa et nunc dicimus; non enim est in nobis "
est ".
Et " non " , et a verbo nostro nec ad dexteram neque ad sinistram divertimus,
sed in ipso immoti persistimus. Appellacionem autem illam sicut hactenus nec nos nec
patres nostri per carnem et sanguinem possedisse dignoscimur, ita quoque de cetero non
immerito possidere contennimus. Per patres etenim nos, non per filios, consuevimus
honorari, et apud nos omnis gloria non a filiis ad patrem, sed a patribus in filios
dirivatur. Quod enim nos a patre luminum, a quo omne datum optimum et omne donum
perfectum, sumpsimus, neque a filio neque per hominem aut ab hominibus accipere volumus.
Postremo scito, quia qui " riga " quemquam appellat, quid dicat, nec ipso novit.
Siquidem eciam si linguis omnibus more apostolorum, immo angelorum loquaris, cuius lingue
sit " rix " , vel cui dignitati sonus ille barbarus congruat quod " rix
" , dicitur, interpretari non poteris. Nichil enim est hoc, nisi forte ad idioma
proprie lingue tractum, " riga " regem significare mostraveris.
Quod si ita est, quia non iam barbarum, sed Latinum est, oportet, ut cum ad manus vestras
pervenerit, in linguam vestram fideli translacione vertatur. Quod si factum fuerit, quid
aliud nisi hoc nomineas??e??
interpretabitur? Quod non solum Veteris, sed et Novi
Testamenti omnes interpretes attestantur. Unde si in alienis personis hoc detestaris
vocabulum, stude ex omnibus tam Latinis libris quam Grecis sive regis sive as??e?? nomen
eradere. Nam nichil lingua Latina resonat, quam quod Greca dicitur as??e??.
Hiis igitur super hoc ita prelibatis, ostupescimus in his que serenitas tua prosequitur,
dicens suis, id est Grecis, Barim ex parte sua debellantibus et elidere decertantibus,
nostros vel solum intuitos vel prandiis dissolutos nullum auxilium prestitisse, hac ideo
civitatem ipsam capi omnino minime potuisse, cum nostri sive intuendo tantum sive
prandendo sive aliud quid agendo Barim tamen licet perpauci et finetenus impugnasse et ope
divina cepisse noscantur. Vestri autem sicut bruchi pre multitudine apparentes, et sicut
locuste primum impetum dantes, eo ipso quo conatum suum in prima fronte mostraverunt,
pussillanimitate superati, protinus infirmati sunt, ut more locustarum repente quidem
salierint, sed confestim fatigati quasi a nisibus volandi deciderint, ac per hoc neque
intuendo neque prandendo neque bellando quibuslibet insignibus triumphi mostratis, motu
subitaneo et clandestino recesserint, et inefficaces, nonnullis e contra christianis
solummodo captivatis, ad propria repedaverint.
Ergo frater, noli de cetero Francos ridere, quia eciam inter mortis vicina student (et)
prandia et omnia caritatis indicia (in) proximis habere, et tamen a proposito non
lascessere, quoniam secundum apostolum sciunt et habundare et penuriam pati, et saturari
et esurire, et, ut compendio dicamus, omnia possunt in eo qui illos confortat.
De paucitate vero quid miraris, si pauci fuerint, et tamen multa lucra detulerint?
Preterea qua de re pauci fuerint nostri, pridem dileccioni tue patefecimus; set quoniam
nos super hoc pulsasti denuo, nostrum denuo sume responsum. Cum enim, diu demorante stolo
fraternitatis tue, illius iam minime prestolaremur adventum, et in anno ipso de obsidione
Baris nichil omnino fieri putaremus, omnes ad sua redire permiseramus, his solummodo
retentis quos ad prohibicionem recipiendorum alimentorum sufficere credebamus; et hoc est,
quod stolus insperatus apparens non nisi paucos nostros invenerit. Verum tamen isti ipsi
pauci et adhuc pauciores quibusdam horum diverso langore gravatis effecti, antequam Varis
caperetur, tres ammiradas, qui totam Calabriam depopulabantur, (et) numerosam multitudinem
Saracenorum prostraverunt et magnam vestratibus salutem divino brachio contulerunt; (qua)
re non solum Calabritanorum Hismahelitum ingens extunc facta est diminucio, sed et
Barensium potentatus omnimodo dissolucio, hac per id ad capiendum facilis adinvencione.
Cuius facti tropea vestros credimus tuo imperio retulisse, et opera Dei que taceri non
debent mirabiliter enarrasse.
Ceterum fraternitatis tue dileccionem rogamus nullam Nicete patricio molestiam irrogare
pro eo quod nostrum tam insollerter offenderit animum. Nam licet adeo protervus et
contumax erga nostrum fuerit imperium, ut fidelium quoque nostrorum numerosa multitudo in
eum severiori mente commoveretur, nisi a nobis causa tui honoris pariter et amoris
preventa compesceretur, tamen malum pro malo retribuere non tulimus nec debemus; et
idcirco deposcimus, si quid minarum super ipsum potestatis tue fortassis imminet,
celeriter benignitatis tue manu pro nostro removeatur amore.
Non autem tales apocrisarios apostolice sedis esse vel professio docet, vel eruditio
dictat, vel conversatio anteacta demostrat, quales illos scripta predicant, que nobis
fraternitas tua direxit. Electos enim et approbatos eos tam spiritalis pater noster summus
pontifex quam ecclesia per diutina tempora scientes et ecclesiastice correccionis negocia
strenue peragentes, ad preces sublimis a Deo servandi imperii tui illos direxisse
noscuntur. Unde et decuerat excellenciam tuam ita munitos eos remictere, ut nullos vel
piratarum vel aliorum pravorum incursus incidrent; grave namque contra te super hoc tam
spiritalis patris nostri apostolici pape quam tocius ecclesie Romane murmur accenditur, eo
quod illos a sede apostolica tam desiderabiliter expecieris, sed tam improvida
dispensacione remiseris. Et Niceta quidem patricius, Hadriano loci servatore cum classibus
destinato, accepta quasi pro huiusmodi re occasione, multas predas ab ipsis Sclavenis
abstulit, et quibusdam castris dirructis, eorum homines captivos adduxit. Nec tamen que
prefati venerabiles apocrisarii perdiderunt, hactenus restituta sunt. Sane spiritalem tuam
nolumus ignorare fraternitatem super castra nostra dirructa et tot populis Sclavenie
nostre in captivitate sine qualibet parcitate subtractis, supra quam dici possit animum
nostrum commotum. Non enim congrue gestum est, ut eisdem Sclavenis nostris cum navibus
suis apud Barim in procintu comunis utilitatis consistentibus et nichil adversi sibi
aliunde imminere putantibus, tam impie domi sua queque diriperentur, sibique contingerent,
que si prenoscerent, nequaquam prorsus incurrerent. Qua de re desiderabilem dileccionem
tuam hortamur et ammonemus, quod mox id corrigere iubeat et ipsos captivos ad propria cum
suis reduci precipiat, si caritatis vinculum numquam inter nos fore cupiat dissolvendum.
Nullus enim mortalium hactenus imperium nostrum talia commisisse recolit; ac per hoc nisi
correccio iussione tua preveniat, iuste severitatis nostre proxima ulcio procul dubio
subsequetur; nec poterit remanere penitus impunitum, quod in contemptum nostrum tanta
temeritate constat fuisse patratum.
Nichilominus eciam ignotescimus obstipuisse nos talia de missis nostris audientes, qualia
tue nobis dulcedinis lictere intimarunt; adeo quippe illos inordinate significans
ambulasse, ut semper evaginato gladio deportato, non solum iumenta, sed et homines
interficerent. Que res si ita se habuit, mansuetudini nostre valde displicet, et ut ad
certitudniem perducatur, vehementer exoptat. Verum et ipsi diligenter a nobis inquisiti,
tale quid gessisse modis omnibus negaverunt, et quia non est qui illos super hoc in faciem
arguat, non est profecto eis neque convictis neque confessis iuste correccionis aliquid
ingerendum. Verum nos illos nec educavimus, nec ita docuimus, ut ad talia qualia perhibes
laberentur; et ideo de illis quicquam horum credere non facile iudicamus. Ceterum
indecorum sonuit, quod fraternitas tua perhibuit dicens suos non gladiis, sed dentibus
nostros dilaniavisse, nisi causa timoris tui minime cohercerentur; cum si non essent in
imperio tuo, nichil tale sibi pretenderent, sed nec in regno tuo positi quicquam horum
penitus formidarent; quin immo nec tanti numeri viros et aduc alios totidem, Deo gratias,
expavescerent.
Postremo de Neapoli nobis in Christo fraternitas tua, quasi miserimus populum nostrum ad
incidendas arbores et messes igne cremandas et hanc ditioni nostre subdendam; cum licet ab
olim nostra fuerit et parentibus nostris piis imperatoribus tributa persolverit, verum nos
ab eius civibus preter solitas functiones nichil exegimus nisi salutem ipsorum, videlicet
ut desererent contagia perfidorum et plebem desisterent insequi christianorum.
Nam infidelibus arma et alimenta et cetera subsidia tribuentes, per tocius imperii nostri
litora eos ducunt, et cum ipsis tocius beati Petri apostolorum principis territorii fines
furtim depredari conantur, ita ut facta videatur Neapolis Panormus vel Africa. Cumque
nostri quique Saracenos insecuntur, ipsi, ut possint evadere, Neapolim fugiunt, quibus non
est necessarium Panormum repetere, sed Neapolim fugientes, ibidemque quousque previderint
latitantes, rursus improviso ad exterminia redeunt. Super quibus sepe illos monuimus, set
ex ammonicione peiores effecti sunt, adeo ut episcopum proprium, quoniam eos ut vitarent
consorcia malignorum monitabat, ex urbe proicerent, et illustres ac proceres civitatis
compedibus obligarent. Ergo si societatem non dissolverint infidelium secundum apostolum,
qui precipit dicens: " Nolite iugum ducere cum infidelibus " , et pastorem ac
episcopum proprium non receperint, porcionem eorum ponemus cum his quorum libenter amplexi
[sumus] sunt unionem, et in una lance appendemus utrosque, quoniam non solum qui faciunt
talia, set et qui consenciunt talia facientibus, dignos morte iudicat [ut] memoratus
insignis apostolus; presertim cum unanimiter arma contra christianos ferant et dimicent,
et si quos fidelium capere possunt, Saracenorum manibus tradant, cum ipsis ad bella uno
impetu procedentes. De cetero, frater karissime, noveris cum virtute summi Opificis
[nostri] exercitum nostrum, ordine prenotato Bari triumphis nostris summissa, Saracenos
Tarenti pariter et Calabrie mox mirabiliter humiliasse simul et comminuisse, hos celerius
duce Deo penitus contriturum, a mari prohibiti fuerint escarum ammictere copias vel eciam
classium a Panormo vel Africa suscipere multitudines. Quapropter specialis fraternitas
tua, quia per siccam nostrorum cunei populorum in utrisque locis vix aut numquam deerunt,
studeat necesse est sufficientem stolum destinare, qui et illos a recipiendis alimentis a
mare coerceat, et si plurimas contingerit, sicuti sepe nunciatur, pessime gentis advenire
catervas, facilius illis resistere, divino munitus brachio, valeat. Nam iste stratigus
Georgius, licet sollerter invigilet et strenue pro suo posse decertare, non tamen
suificiet obviare, si plures inimicorum naves ex parte qualibet apparuerint, non videlicet
nisi pauca prorsus chelandia possidens. Et quia nonnulli Sarracenorum Panormi latrunculi
cum sagenis solacio et refugio iam memoratorum Neapolitanorum freti, per Tirrenum mare
debachantur, oportet ut et hos capiendos tue fraternitatis stolus sine dilaccione
mictatur. Isti sunt qui et Calabritanis Sarracenis indefesse stipendia prebent, et hiis
qui Panormi sunt, auxilia cotidiana ministrant; unde si capiantur, sagene maxima ex parte
Sarracenorum tam Panormi quam Calabrie constringuntur. Nos enim Calabria Deo auctore
purgata, Siciliam pristine disponimus secundum comune placitum restituere libertati; quod
tanto erit utrumque facilius, quanto illi, divina dextera captis navibus et latrunculis,
fuerint amplius et celerius infirmati. Nulla ergo tarditas, frater karissime, nulla mora
in mictendo stolo proveniat, ne vel per escarum a mari receptarum habundanciam vel per
adventancium Agarenorum classium numerositatem horum vires non infirmentur, sed
roborentur, et sic roborentur, ut postea dificilius infirmentur. Sed et frustra nostri per
siccam indefesse certamen arripiunt, etsi (sic) ipsi per equora fuerint aliqua stipendia
vel copiosam fortitudinem consecuti. Postremo misimus desiderabilissime fraternitati tue
Auprandum, fidelem ac familiarem hominem nostrum, qui quedam que huic desunt epistole viva
voce tuo Deo tuendo reserabit imperio, qui a diligenda nobis in Christo fraternitate tua
susceptus benigne, non exceptis octo diebus quesumus ullo modo retardetur, sed celerius ad
nos, quia ita convenit, nulla impediente mora Christo propicio remictatur. "
108. Interim tramitem que reliquimus districcius gradiamur.
Memoratus imperator Lodoguicus, antequam Baris cape rentur, tres ammiradas, qui totam
Calabriam depopulabantur, cum numerosa multitudine Sarracenorum, missis suis fidelibus,
prostraverunt, et non solum Calabritanorum Hismaelitum ingens extunc facta est diminucio,
sed et Barensium potentatus omni moda dissolucio. Set dum prolixa tempora eam videlicet
undique obsedisset, postremum a Francis et a Longobardis est capta. Ipse namque Sagdan in
unam civitati illius turrem se communivit, et nominative Beneventanum principem Adelchisum
adclamat, inquid: " In fide tua me suscipe, quia teste Deo tuam filiam incontaminatam
penes me habeo. " Habuerat nuper eam obsidem, et minime, licet infidelis fuisset,
adhuc contaminarat. Quo audito, princeps Adelchis statim ab ipso imperatore eum expetit et
accepit, necnon et duos alios suos sodales, quorum nomina fuerunt Annosum et Abdelbach.
Et tota Apulia simulque et Calabria Deo previo ab hostibus potenter erepta, cum ingenti
tripudio cuneatim Beneventum venerunt.
109. Cumque Beneventani hostiliter insequeretur sua coniuge, atque mulieres illorum
omnimodis nimirum fedaret, idipsum Beneventanis variis iniuriis afficeret, asserens ad
suos quia: " Minime se sciunt communire Beneventani clippeis," dum fere trium
annorum (spacia) ipse memoratus Lodoguicus una cum dicta uxore Beneventanos preesset,
Beneventani eum ex sua urbe expulerunt in hunc modum, quemadmodum subsequens sermo
dedarat. Igne vero undique palacium succenderunt, ubi ipse imperator cum sua coniuge
degebat, et sic armis tulerunt et ibi cum grandi strepitu adierunt. Ille imperator veniam
postulabat, et inter hec verba suam coniugem cum magna ira iniuriis afficiebat, asserens:
"Numquid non dudum dicebas, quia Beneventanis minime se sciunt munire clippeis? Cerne
nunc eos, qualiter undique se communiunt, atque ad bellum prompto animo sunt parati!
" Quapropter iusiurandum iuravit, ut cicius una cum suis Beneventum linqueret, et
sine mora Galliam properaret, et nulla dampna vel oppressione in illorum amplius arva
iniret. Et statim cum omnibus suis inde est motus, Galliamque properavit, licet aliquanto
tempore eum in custodiam habuissent. Sed antequam Adelchis memoratus princeps eum
apprehenderet, consilio exinde expetit a predicto Sagdane, Agarenorum rege, qui tunc in
carcere tentus erat, utrum apprehenderet (et) ex sua urbe eiceret imperatorem an non, ipse
prediceret.
Cui Sagdan: " Nequaquam talia facito, quia, quantum conicere valeo, minime me Agareni
pretermictunt, sed indesinenter perquirunt. " Ad hec princeps: " Confiteor, quia
pluribus predicta re innotuit. " At Sagdan ut erat sagacissimus, in hunc modum verba
depromsit: " Quod inchoasti perfice, ne forte consilium promulgetur. " Et sicut
diximus superius seriatim, ex sua urbe expulit, omnemque eius thesaurum Beneventani
diripiunt, et inter se nimirum disperciunt, ditatique sunt valde.
110????? 122. Factum est autem, ut aliquanto tempore post
decessum imperatoris Lodoguici princeps Guaiferius valneum pergeret; set dum regredi una
cum suis palacium maluisset, quidam Agarenus in foro Salernitane civitatis residens,
Guaiferium acclamat, inquid: " Da mihi obsecro tegumentum, quod tuo capite geris.
"
At ille protinus suo capite denudato, ilico Agareni fasciolum condonavit. Dum autem iam
factum Agarenum Africam proprium solum adiret, et cerneret omnis navalis exercitus
altrinsecus ad pugnam se prepararet, quatenus Italiam pergeret, et nominative castra
(metatus) Salernum moraret eamque diversis machinis expugnaret, et dum illuc Amelfitani
adessent, ipse Agarenus uni illorum talia verba depromsit: "Vidistine Gaiferium
Salernitanorum princeps aut scis eum?" Cui Amelfitanus: "Et scio eum et
crebrissimo quando illuc sum, ante illius optutum assisto." Idem ipse Agarenus:
>Per filium Marie te obtestor, quem ut Deum colitis, ut fideliter meis dictis illius
innuas, ut omnimodis undique urbem suam rehedificari faciat, et antemuralem illum qui est
iuxta mare, sine mora in altum elevet, aliam turrem in uno capite et aliam in alio,
simulque et in medium non exiguas faciat; et preparet se ad prelium, quia omnis ex
multitudine quam cernis, illuc properat. Et si te percontat, quis tibi talia intimavit,
illi dicito quia Agarenus cui fasciolum condonasti, ipse talia verba depromsit tantum
incunctanter credat. " Vocabatur Agarenus ille nomen Arrane.
111-120
|