|
Fonti Antologia di cronache italiane altomedievali a cura di Luigi Andrea Berto 2000 - Andrea Berto per "Reti Medievali" Chronicon Salernitanum (181-183) 181. Cum talia vero peracta fuissent, Marinus, qui preerat illo in tempore
Neapolitanis, et Mansone, patricius Amalfitanorum, Salernum cum non paucis venerunt, atque
Landulfum nitebantur adiuvarent, quatenus principatum ipse firmiter optinere. Sed non
valet suffragium humanum, ubi non adest divinum. Ille Neapolitanorum patricius Marinus,
oblitus beneficiorum tantorum quod in eum princeps Gisulfus impenderat, oblitus eciam
iusiurandum quod iuraverat, cum omni conamine suisque hominibus omnimodis eum videlicet
adiuvabat. Facta est autem magna tribulacio omnibus qui eum diligebant, maxime
sacerdotibus et clericis, necnon et viduis, quod Gisulfus princeps alere solitus erat. Sed
dum omnis populus comperisset, ut ipse cum sua uxore adhuc viveret, licet non in patulo,
et tamen clam exinde suspiria traheret, et deintus fortiter de illusione que facta fuerat
fremebat, facta est non minima dissensio inter germanos pro principale ambicione. Indulfus
iniquissimo suo patri promebat: " Numquid non mihi iam nuper cum tuis natis iurasti,
quatenus me principem sublimaret? " At eius pater in extasi denique erat, et quid
ageret penitus ignorabat. Ipse vero Indulfus quicquid habere poterat, clam illud dabat, et
sacramenta recipiebat; idipsum Landolfum omni nisu exinde satagebat, et predictum Marinum
arcius exflagitabat, ut cum omnimodis adiuvaret ad optinendum principalem honorem. 181*. Riso iam dictus et Romoalt penitudine moti, et licet non in patulo, et tamen clam suspiria trahebant, et quibus se credere poterat, huiusmodi verba eorum promebant: " Melius nobis fuerat, si nati non fuissemus, quando piissimum dominum nostrum tradidimus una cum sua coniuge! " Et inter dicta verba eiulabant et doliter flebant; pro qua re nescimus, utrum ipse iam dictus Landulfus una cum suis filiis promissiones quas illis promiserant non adimplerunt, aut de thesauro exiguo dederunt illis. Quapropter per iussionem illorum nequissimorum Amalfim perrexerunt, et ante optutum mitissimi principis venerunt eiusque coniugi, et multum illic pariter fleverunt et illi principi eiusque coniugi arte qua poterant promissiones fecerunt, quatenus, si valerent, in proximo ad dignitatem pristinam illos facerent remearent, tantum illis tribuerent veniam. Quid plura? Fleverunt et inter se sacramenta dederunt. Ab illo die studenter omnimodis Riso et Romualt exinde decertarunt. 182. Dum principi Pandulfo ab illis nobilibus qui per castella manebant nunciatum fuisset, quatenus cum suis veniret, et una cum ipsis urbem Salernitanam expugnarent, magno gaudio est repletus, et sine mora Salernum venit. Ilico Indolfus exiit oviam ei et Consem ab eo exposcit. Sed dum a predicto principe (responsum) ei fuit, ut minime talia facere valeret, ab optutu illius cum mesticia exiit Salernumque rediit, et omnimodis nitebatur, quatenus Salernum remearet. Sed nil ei profuit; nam a suis comprehensus est, atque per iussionem iamdicti Pandulfi... est delata. 183. Princeps idem Pandulfus cum suis et cum Salernitanis, qui per castella manebant omnisque oppida qui sub iure Salernitane civitatis fuerant, ipsam civitatem expugnabant, et quicquid repperiri poterant, depredabant atque funditus demoliebant; at deintus, non licet omnes, tamen fortiter resistebant. Ipseque Amelfitanorum patricius una cum suis deintus palacium cum ambobus nequissimis manebat, atque Amelfitani per istius civitatis meniam pergebant, omnesque turres ipsi possidebant, quia ipsi nefandissimi minime iam Salernitanis credebant. |