|
Fonti Antologia di cronache italiane altomedievali a cura di Luigi Andrea Berto 2000 - Andrea Berto per "Reti Medievali" Chronicon Salernitanum (91-100) 91. Igitur Sikenolfus confirmato denuo principatu, cum suis silicet exultabat atque seperrime eis dona tribuebat. Factum est, ut una die ex more in sellam ad secessum resideret, ante optutumque eius Muti Dauferii filius Guaiferii staret, et in hunc videlicet modum principi verba promsisset: "Talem minime locum invenit homo, qualem ad secessum, suum dominum occidendum. " Ut talia princeps Sikenolfus audisset, nimis quippe exterruit, atque sine mora lancea mire magnitudinis comere iussit. Die vero altera finxit se Sikenolfus ad sellam quasi ex more resideret, atque Guaiferium iam factus illuc iussit nimirum accersire. Dum eius optutum Guaiferius adisset, mox taliter ei princeps Sikenolfus allocutus est verbis: " Tu heri mihi dixisti, ut non esset locum aptum nisi ad secessum principem occidendum; et ego nunc dico - acutam lanceam ei demostrans minime repperit locum in dolo suum inimicum occidendum quam eum in secreto vocatum. " Hec autem auribus auriente, Guaiferius mox valde pertimuit, atque in hunc modum promsit tunc talia dicta: " Scit Deus, mi princeps, non in dolo talia promsi, sed pro affectu mei domini principis natia nimirum gessi. " Ipse princeps Sikenolfus huiusmodi verba depromsit: " Conicio, quia meis ac tuis moribus non convenitur; vade et in alia terra nimirum morare, atque iuxta tuum morem dominum quere, quia me post hec seniorem mimime habebis. " 92. Dum Guaiferius talia auribus aurisset, mox eum opprimit meror, atque sine dilacione
Neapolim properavit, iam uxore defuncta; defuncta, ut diximus, non propria morte. Nam cum
fuisset a quodam Guaiferii intimatum, ut sua uxore ab alieno viro esset strupata, statim
ille ut erat audax, evaginato gladio eam videlicet protinus de hac luce extincxit. Cum
vero Guaiferius Neapolim moraret, Sergio qui tunc magister milicie preerat, et alimenta
tegumentasque plurima exibebat. Factum est autem eo tempore, ut princeps Sikenolfus cum
non paucis suis fidelibus ludus causa seu arte venacionis in predium deveniret, ubi
Cervaricia dicitur. Sed dum hac illacque, ut mox est, alternatim discurrerent, ingentem
singlarem repperiunt. Dum vero omnes satagerent, qualiter ipsum extingueret, princeps
Sikenolfus omnes anticipat, eumque forti yctu percussit atque in terram videlicet protinus
mortuum stravit. Sed dum paulisper cum ipsum aprum satageret, mox eum frebis invasit,
acrique cepit ardore fatigari, atque omnes illius artus depressit. Mox tuba nisu quo
valuit nimirum insonuit. Sed dum insolita vox tube suis optimatibus audissent, illico
omnes ad eum currerunt. Ille vero (que) acciderat pandens ordinem rei, statimque quamvis
cum merore Salernum reddiit. Cum vero fuissent Salernum ingressi, cunctos suos optimates
agregari iussit in unum. Sed dum simul sunt congregati, ipse princeps tunc promsit talia
dicta: Eia mei fideles meosque consanguneos, pariter iniamus consilium, qualiter per omnia
meum infantulum Siconem [per omnia] fiat vobis commendatum." At illi una voce
dixerunt: " Sicut per omnia fuimus genitori fideles, sic nimirum sumus demum fili
eiusque proles. " Hec autem dicentes, immensas lacrimas invicem effundebant. 93. Dum vero princeps Sikenolfus obisset, Petrus namque puerum regebat, et Salernitanis
et omnimodis optemperabat. 94. Set dum talia patrata fuissent, quosdam adolatores iam fati Petri promebat, ut
principalem honorem ipse arriperet, atque in illius nomine annales nimirum scriberet. Ille
vero diu exinde eorum minime optemperavit, tandem voluntati eorum assensum dedit, et
particeps factus est tante dignitatis. Sed cum talia repperissent Petrus filius Ademarius,
idipsum et ille omnimodis satagebat exinde, quatenus ad tante sublimitatis fastigium
pervenire. Quid multa dicam? Cum patri suo fuisset cognitum, ille qui ei minas
indignacionesque eum obiurgare debuerat propter huiusmodi ambicionem, que iureiurando
pollicitus fuerat oblitus est, eumque socium in principatum honorem assivit. Sed Sikenolfi
filius Sicone eorum deterior erat, et nullum honorem ei videlicet exibebant; quapropter
consilium inter se iniunt, quatenus eum de hac urbe omnimodis exturbarent. Sic idem Petrus
promissiones quas Sikenolfum promiserat, funditus eas, oblitus fuerat, et quod ei
iusiurandum iuraverat; atque ipsum puerum Sico ad se ascivit, et ei huiusmodi verba
depromsit: 95. Per idem tempus Lando ut diximus Capuanus comes una cum predictum suum germanum Landolfum episcopum ceterisque aliis Capuanis civitatem hedificare conati sunt ad pontem qui Casulinus dicitur, iuxta Vulturnum fluvium, quia ipsa civitas quo fuit in monte Trifrisco a Landolfo genitore istorum constructa, creberrime ad ignem consumabatur. Sed dum principi Ademari genitore extinctum fuisset, et ei a quodam de ipsa iam dicta civitate intimatum fuisset, valde iratus est, atque multitudinem hostium congregans, cum valida manu Capuam venit, et turrem qui nunc cognominata est Sancti Angeli, protinus diruit et ad solum eam usque prostravit, quia Capuanis nil ei adversa fecerunt propter iusiurandum quod ei iam dudum iuraverant, sed pocius eum exflagitandum mittebant, ut opus eorum minime impediret, licet semet ipsis ei minime se credebant. Dum vero sine effectu Ademarius reversus fuisset, Capuam denique minime ipsa civitas operari desierunt, et ferunt nonnulli, quod hic inibi Ademarius ut eam destrueret perrexisset; sed nil ei profuit, et Deo tuente, usque nunc illesa hactenus manet. 96. Factum est autem, ut comes Capuanus Lando eo tempore, pro qua re nescio,
perrexisset Neapolim, atque cum Sergio magistro milicie in unum sermocinaret. Sed cum
notum fuisset Guaiferii, qui inibi exiliatus iam prolixo tempore moraverat, atque sine
uxore nimirum adhuc manebat, moxque palacium adiit atque illius Sergii verba depromsit:
" Exoro te valde, quatenus Landonem in secreto vocari facias, eique innuas, ut filiam
suam mihi in matrimonium tradat. " Sed dum ipso Sergius distulisset talia tacere, per
semet ipsum Guaiferium Landonem vocavit, eique secrete huiusmodi verba predixit: "
Volo, quatenus mihi in matrimonium tuam filiam tradas. " Ille vero ut talia audiret,
miratus est, eique cum rubore ait: " Duas filias habeo; qualem ex eis volueris tolle;
tantum scito, quia ipsam forciori (pulcritudinis) unum oculum habet claucosum. " At
ille: " Ipsam opto haberem uxorem. " Et statim utrique Capuam venerunt. Dum vero
Lando Guaiferium Capuam, sicut debebat, honorifice deduxit, ad suamque domum cum
sublimitate, sicut ei decebat, eum videlicet deportasset, sue bine filie apte iam
residebant. 97. Radoalt episcopus dum aliquo tempore Salernitanam sedem, ut superius fati sumus,
rexisset, per idem tempus capta est ab Agarenorum gente civitas Canusie, que scita fuit in
Apulie finibus. Sed Dei nutu Petrus, qui illo in tempore illi civitati episcopus preerat,
cum suis non paucis fidelibus evaserunt, atque Salernum nimirum venerunt, opes plurimas
secum deferentes. Dum vero Salernum aliquod tempore cum suis mansisset, Radoalt iam dictum
episcopum diem clausit extremum; quapropter omnes exorarunt, ut aliquod annos ipse Petrus
episcopus ipsius ecclesie facultas ipso nimirum regeret. Ille vero dum talia audisset, in
hunc modum illis respondit: " Ad regendum ecclesiam preesse me dico, in sedem ipsius
ecclesie minime ascensurus sum. " 98. Dum talia peracta fuissent, res mira illo in tempore in hac sanctam sedem accidit, quod minime oniicto retexere. Nam cum sepissime nocte dieque idem presul Bernardus in sacra oracione diu persisteret, et cotidie sacrificium Deo offerret, et dura diu, ut diximus, pervigil in lacrimis nocte dieque persisteret, factum est, ut ex more una cum suo familiare diacono nomine ecclesiam Dei genitricis introysset, et ante altare pro suis delictis necnon et plebi sibi a Deo cominissi staret, et Dei eiusque genitricis suffragium vehementer exflagitaret, subito in tempesta noctis Dei genitrix cum suis virginibus a bestibulo cum claro lumine super eum venit. At ille dum insolito tanto splendore cernisset, immenso pavore perculsus, mox in faciem ruit; sed dum super eum sancta Dei genitrix cum suis virginibus paululum staret, una ex his virginibus Dei genitrix in hunc modum verba depromsit: " Mi domina mitissima, hunc servum tuum tibi sit commendatum. " At illa dulcia verba depromsit: " Natum meum et dominum meum exoravi, quatenus in cetu confessorum ipsum recipiat, et ab ipso piissimo exaudita sum. " Et hec dicens, cum ipsis virginibus celo recepta est. Cum vero iam dictum dyaconum, qui in angulo ipsius ecclesie stabat, et pro suis delictis Dominum vehementer exflagitabat, omnia quo acciderat audisset et vidisset, statim nocturnum sonare iussit. Sed cum uterque sexus ecclesiam adissent, invenerunt episcopum ante altare in extasi denique stratum; sed cum ab ipso diacono omnia quo acta fuerat, eis intimatum fuisset, una omnes gratias Deo eiusque genitricis reddiderunt, dicentes quia: " Respexit Dominus humilitatem servi sui ", ipsumque episcopum beatissimum de pavimento, in quo prostratus iacebat, cum magna reverencia honorifice levaverunt, cumque in domum ubi solitus erat requiescere, detulerunt. Cum namque non multo post dies ad pristinam valitudinem venisset, eo ordine ipsum miraculum hominibus panadebat, quemammodum a dyacono antea eorum fuerat predictum. Erat enim mitissimus ecclesieque reparator. 99. Set cum sepissime legati Agarenorum Salernum venissent, (dum) iam dicto Sico Petroque rectore Salernitanis simul preessent, accidit, ut unum eminentissimum Agarenum fuisset missus a Satan domino Salernum. Sed cum Salernum venisset, cum magna sublimitate eum susceperunt; at episcopium illum miserunt, quatenus in domo, ubi Bernardus presul morare solitus, erat, degeret. Dum fuisset nimirum factum, ipso presul exinde mox valde ingemuit, atque ex intimo cordis anelitum trahens, tandem deintus vulnus foras erupit, et quasi pro causa dictis principibus Romam properavit. Cum namque Romam venisset, aliquod tempore ibidem moravit, et a papa qui tunc in tempore adherat, et ab omnibus Romanis nimio diligebatur affectu. Sed dum bis terque a predictis principibus per epistolam exflagitatus esset, quatenus propria remearent, ille vero diu redire distulit. Tandem exoratus ab omni populo Salernitano et plus nimirum a clero, illis epistolam in hunc modum misit: " Si illuc me habere cupitis, edem mihi aliam in loco alio edificate, quia post hec minime ubi moravi iam habito. " Et specialem quidam suum famulum, Gualpertus nomine, per epistolam in hunc modum est allocutus: " Precipiendo tibi dirigo, quatenus cum omni sollicitudine sine dilacione domum mihi hedifices, " et locum ei scriptum et mensuram misit. At ille cum omni sollicitudine domum mire pulcritudinis quamvis exigua construere fecit, mansiunculas in ea faciens, et eam mire pulcritudinis pingere iuxit. Sed dum iam dictus presul Salernum regressus fuisset, omnis populus omnisque etas gratias Deo reddiderunt dicentes: " Veni pastor noster et orator patrie nostre! " Dum in pristinum honorem iam dictus coangelicus presul redisset, iterum ecclesiam inibi mire pulcritudinis construere fecit, et pavimentum parvulis crustis ac tessellis tinctis in vario colore componere iussit. Libet me eius ethimologiam fidelibus panderet. Vocata autem pavimenta, eo quod paveantur, id est cedantur; unde et pavor dicunt, quid cedit cor. Distat autem pavimenta ab ostraca; nam ostracus est pavimentum testacium eo quod fractis testis calce admixto feriatur; testa enim Grece ostraca dicunt. Hec exigua verba me de pavimento dixisse sufficiant. Nunc ad obitum iam dicti episcopi stilo proprio revertamur. Dum ipsam ecclesiam consumasset, variis pulcrisque figuris eam silicet decoravit, atque in honorem Domini et salvatoris ipsam videlicet dedicavit, eiusque confessoris Felicis et multa corpora sanctorum ipsum sacratissimum nimirum altare replevit. Set dum feliciter ipsam iam dictam sedem decem annos et menses sex gubernasset, eum divina pietas vocavit, atque tenebras reliquit mundi, et perpetuam lucem adeptus est. Interim quod omisimus, subtilius nunc perquiramus. 100. Ademarius iam dictus una cum sua coniuge, Gumeltruda nomine, avaricie simulque et discordie fedati erant, atque suos subditos variis casibus cruciabant. In tantum enim Gumeltruda, ut diximus, exarserat in avariciam, ut si quilibet homo sine herede illom tempore nimirum (extinctus) fuisset, et illi intimatum esset, suo viro protinus nunciabat, et sive predium sive suppellectilem defuncti, sicuti mos est, per preceptum statim ab ipso silicet ipsam videlicet optinebat; et si eam, ut diximus, aliquis exflagitaret, ut virum suum rogaret pro ipso, eique responsum reddeat, asserens: " Minime pro vestris partibus res ipsa accipere volui, sed magna postulatione res ipsa nos denique a parte [denique] mei viri optinemus. " Dum talia Salernitani manifestius cognovissent, multi ex eis exinde in unum sunt congregati, atque inter se exinde colloquebantur de tanta cupiditate; sed minime valebant mox in eum consurgere, licet ante illius optutum mesti sistebant. Ipse vero Ademarius sepe dictus una cum sua ut diximus coniuge dum plurima opes congregassent, plus magis ad ipsam congregandam animos accendebant, et pro denique parva ammiserunt eciam magna. Quid multa referam? Mortuo, ut prediximus, bone memorie presul Bernardus, statim suum filium Petrum electum sublimarunt, ut quemammodum preerant laycis, idipsum et clericis nimirum cupiebant preessent. Sed non in longum permansit eorum facinus. Nam denuo Salernitani omnes in unum congregati, et invicem inter se colloquebantur, quatenus in dolo suum principem apprehenderent, adnectentes: " Nituntur inponere iugum in cervicibus nostris; omnia quippe funditus suis diccionibus congregant et nostros sermones deridunt. " Vereor, ne forte a quodam sagacissimo viro, qui de liberalibus disciplinis apprime est inbutus, de " inponere " reprehensionem habeam. " Inponere " est (rem) aliquam sive corporalem sive incorporalem alteri rei superinponere. Sed propter et " imponere " per fraudem facere aliquando dicitur, unde et " importuna " vocantur, cum argentum aurumque violari metallo adulterantur, et qui hoc facit " impostor " vocatur. Unde eciam vulgo qui aliquid fraudis facit aut simulacionis, impostor solet appellari; unde beatus Gregorius inter cetera sic ait: " Cepit illum simulatorem et verbo rustico impostorem clamare; " item in Genesi: " Quare imposuisti mihi? Nonne pro Rachel servibi tibi? " Et in Regum: " Quare imposuisti michi? Tu es enim Saul. " Hoc est: Quare me simulatione decipere et fraudem facere voluisti? Et sanctus Augustinus: " Ideo miser sibi imponit, sibi enim fraudem facit, qui perdit meliora amando peiora. " Credo enim, quia sufficit testimonia prolata. |